monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 185

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 185
Rursus sit in quaestione positum, an patris sit proprium procreatorem esse, dicam recte videri: quia filii est proprium procreatum esse; ut enim sese habet pater ad filium, ita procreatus ad procreatorem. Quaestio de proprio. Propositio maxima: ad se relatorum propria, et ipsa ad se referuntur. Locus a relativis oppositis.