monumenta.ch > Cassiodorus > bbb234.22r > sectio 270 > csg855.228b > sectio 176

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 176
Rursus ab eo quod est maius, si an sit animalis definitio, quod ex se moveri possit, dicimus, si magis oportet esse animalis definitionem, quod naturaliter vivat, quam quod ex se moveri possit. Non est autem haec definitio animalis, quod naturaliter vivat: ne haec quidem, quae minus videtur esse definitio, quod ex se moveri possit, animalis definitio esse putanda est. Quaestio de definitione. Propositio maxima.