monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 208 > sectio 210 > sectio 174

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 174
A similibus vero hoc modo, si dubitetur an hominis proprium sit esse bipedem, dicimus similiter: inest equo quadrupes, et homini bipes; non est autem equi quadrupes proprium, non est igitur hominis proprium bipes. Quaestio de proprio. Maxima propositio. Si quod similiter inest, non est proprium, ne id quidem de quo quaeritur, esse proprium potest.