monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 314 > sectio 169

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 169
A communiter autem accidentibus argumenta fiunt, quotiens ea sumuntur accidentia, quae relinquere subiectum, vel non possunt, vel non solent; ut si quis hoc modo dicat: sapiens non poenitebit, poenitentia enim malum factum comitatur: quod quia in sapiente non convenit, ne poenitentia quidem. Quaestio de accidentibus.