monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 275 > csg199.205 > sectio 101 > sectio 165

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 165
Rursus a fine sit propositum, an iustitia bona sit, fiet argumentatio talis. Si beatum esse, bonum est, et iustitia bona est; hic est enim iustitiae finis, ut qui secundum iustitiam vivit, ad beatitudinem perducatur. Maxima propositio, cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est. Locus a fine.