monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 354 > sectio 241 > sectio 164

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 164
Rursus, si quis Mauros arma non habere contendat, dicit idcirco eos minime armis uti, quia his ferrum desit. Maxima propositio, ubi materia deest, et quod ex materia efficitur, defit locus a materia: utrumque vero, id est, ex efficientibus atque materia, uno nomine a causa dicitur. Aeque enim id quod efficit, atque id quod operantis actum suscipit, eius rei quae efficitur causae sunt.