monumenta.ch > Cassiodorus > uwbM.p.misc.f.5a.25 > sectio 162

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 162
Argumentum igitur ab efficiente causa; ut si quis iustitiam naturalem velit ostendere, dicat: congregatio hominum naturalis est; iustitiam vero congregatio hominum fecit: iustitia igitur naturalis est. Quaestio de accidente. Maxima propositio: quorum efficientes causae naturales sunt, ipsa quoque sunt naturalia.