monumenta.ch > Hieronymus > Genesis, 8 > sectio 230 > sectio 93 > sectio 158

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 158
Oportet autem non solum in substantiis, verum etiam in modo, temporibus, quantitatibus, totum partesque respicere. Id enim quod dicimus aliquando in tempore, pars; rursus si simpliciter aliquid proponamus, in modo totum est; si cum adiectione aliqua, pars fit in modo. Item si omnia dicamus in quantitate, totum dicimus; si aliquid quantitatis excerpimus, quantitatis ponimus partem.