monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 156

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 156
Item ab his partibus quae integri partes esse dicuntur, sit quaestio, an sit utilis medicina. Haec in accidentis dubitatione constituta est. Dicimus igitur, si depelli morbos, salutemque servari, mederique vulneribus utile est: igitur medicina est utilis. Saepe autem et una quaelibet pars valet, ut argumentationis firmitas constet, hoc modo: ut si de aliquo dubitetur an sit liber: si eum vel censu, vel testamento, vel vindicta manumissum esse monstremus, liber ostensus est; atque aliae partes erant dandae libertatis.