monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 70 > sectio 150

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 150
Totum duobus modis dici solet: aut ut genus, aut ut id quod ex pluribus integrum partibus constat. Et illud quidem quod ut genus, totum est, hoc modo saepe quaestionibus argumenta suppeditat, ut si sit quaestio, an iustitia utilis sit, fit syllogismus: Omnis virtus utilis est, iustitia autem virtus est, ergo iustitia utilis est.