monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 52 > bnf13048.74 r > sectio 148

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 148
Horum vero multifaria divisio est; plura enim sunt, quae singulis substantiis adhaerescunt: ab his igitur quae cuiuslibet substantiam comitantur, argumenta duci solent, aut ex toto, aut ex partibus, aut ex causis, vel efficientibus, vel materia, vel fine. Et est efficiens quidem causa, quae movet atque operatur, ut aliquid explicetur; materia vero, ex qua fit aliquid, vel in qua fit; finis, propter quod fit.