monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 205 > sectio 146

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 146
Locus differentia superior a descriptione, quam dudum locavimus in ratione substantiae. Sunt etiam definitiones quae non a rei substantia, sed a nominis significatione ducuntur, atque ita rei de qua quaeritur applicantur; ut si sit quaestio utrumne philosophiae studendum sit, erit argumentatio talis: Philosophia sapientiae amor est, huic studendum nemo dubitat: studendum igitur est philosophiae.