monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 135 > sectio 144

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 144
Dicimus igitur: substantia est, quod omnibus accidentibus possit esse subiectum: albedo vero nullis accidentibus subiacet, albedo igitur substantia non est. Locus, id est maxima propositio, eadem quae superius. Cuius enim definitio vel descriptio ei, quod dicitur, species esse non convenit, id eius quod esse species perhibetur, genus non est.