monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 211 > sectio 143

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 143
Sed definitiones quae ab accidentibus fiunt, tamen videntur nullo modo substantiam demonstrare: tamen quoniam saepe verae definitiones ita ponuntur, quae substantiam monstrant, illae etiam propositiones, quae a descriptione sumuntur, a substantiae loco videntur assumi. Huius vero tale sit exemplum: quaeratur enim an albedo substantia sit, hic quaeritur an albedo substantiae velut generi supponatur.