monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.123 r > uwbM.p.misc.f.5a.22 > sectio 139

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 139
Definitio enim substantiam monstrat; et substantiae integra demonstratio, definitio est. Sed, id quod dicimus, patefaciamus exemplis; ut omnis vel quaestionum, vel argumentationum, vel locorum ratio conquiescat. Age enim quaeratur, an arbores animalia sint, fiatque huiusmodi syllogismus: Animal est substantia animata sensibilis; non est arbor substantia animata sensibilis; igitur arbor animal non est. Hic quaestio de genere est; utrum enim arbores sub animalium genere ponendae sint, quaeritur; locus qui in universali propositione consistit, huic generis definitio non convenit, id eius cuius ea definitio est, species non est loci superioris differentia: qui locus nihilominus nuncupatur a definitione.