monumenta.ch > Cassiodorus > csg199.224 > sectio 137

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 137
Nam si argumentum est, quod rei dubiae faciat fidem, idque notius ac probabilius esse oportet, quam illud quod probatur, necesse est ut argumentis omnibus illa maximam fidem tribuant, quae ita per se nota sunt, ut aliena probatione non egeant. Sed huiusmodi propositio aliquotiens quidem intra argumenti ambitum continetur; aliquotiens vero extra posita, argumenti vires supplet ac perficit.