monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 257 > csg199.181 > sectio 136

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 136
Restat nunc quid sit locus aperire. Locus namque est, ut Marco Tullio placet, argumenti sedes; cuius definitionis quae sit vis, paucis absolvam. Argumenti enim sedes partim maxima propositio intelligi potest, partim propositionis maxime differentia. Nam cum sint aliae propositiones, quae cum per se notae sint, cum nihil ulterius habeant, quo demonstrentur, atque hae maxime et principales vocentur, suntque aliae quarum fidem primae ac maximae suppleant propositiones: necesse est ut omnium quae dubitantur, illae antiquissimam teneant probationem, quae ita aliis fidem facere possunt, ut ipsis nihil queat notius inveniri.