monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 135

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 135
Quae quidem omnia ex syllogismo ducuntur, et ex syllogismo vires accipiunt: sive enim sit enthymema, sive inductio, sive etiam exemplum, ex syllogismo quam maxime fidem capit; quod in prioribus resolutoriis, quae ab Aristotele transtulimus, demonstratum est. Quocirca satis est de syllogismo disserere, quasi principali, et caeteras argumentandi species continente.