monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 134

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 134
Quoniam igitur ex parte pars approbatur, quasi inductionis similitudinem tenet id, quod exemplum vocamus: quoniam vero non plures quibus id efficiat colligit partes, ab inductione discedit. Ita igitur duae quidem sunt argumentandi species principales: una, quae dicitur syllogismus, altera que vocatur inductio; sub his autem, et velut ex his manantia, enthymema atque exemplum.