monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.430 > sectio 131

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 131
Enthymema quippe est imperfectus syllogismus, id est oratio, in qua non omnibus antea propositionibus constitutis, infertur festinata conclusio; ut si quis sic dicat: Homo animal est, substantia igitur est; praetermisit enim alteram propositionem, qua proponitur omne animal esse substantiam. Ergo cum enthymema ab universalibus ad particularia probanda contendit, quasi simile syllogismo est.