monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 115 > bmv172.55 > sectio 129

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 129
Ut inductio habet quidem maximam probabilitatem, sed interdum veritate deficitur; ut in hac: Qui scit canere cantor est; et qui luctari luctator; quique aedificare, aedificator: quibus multis simili ratione collectis, inferri potest: Qui scit igitur malum, malus est, quod non procedit; mali quippe notitia deesse non potest bono; virtus enim sese diligit, aspernaturque contraria, nec vitare vitium nisi cognitum queat.