monumenta.ch > Cassiodorus > uwbM.p.misc.f.5a.28 > sectio 127

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 127
Saepe autem multorum collecta particularitas aliud quiddam particulare demonstrat; ut si quis sic dicat: Si neque navibus, neque curribus, neque agris sorte praeponuntur; nec rebus quidem publicis rectores esse sorte ducendi sunt. Quod argumentationis genus maxime solet esse probabile, etsi non aequam syllogismi habeat firmitatem. Syllogismus namque ab universalibus ad particularia decurret.