monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.139 > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 126
Vides igitur quemadmodum per singulas res currat oratio, ut ad universale perveniat. Nam cum non sorte regi, sed arte navim, currum, rempublicam collegisset, quasi in caeteris sese quoque ita habeat, quod erat universale conclusit: in omnibus quoque rebus, non sorte ductum, sed arte, praecipuum debere praeponi.