monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 202 > sectio 122

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 122
Magnum enim aliquid locorum consideratio pollicetur, scilicet inveniendi vias; quod quidem hi qui sunt huius rationis expertes, soli prorsus ingenio deputantur; neque intelligunt quantum hac consideratione quaeratur, quae in artem redigit vim potestatemque naturae. Sed de his hactenus, nunc de reliquis explicemus.