monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 216 > sectio 271 > sectio 119

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 119
Sed quoniam, ut supra dictum est, probabilium argumentorum alia sunt necessaria, alia non necessaria, cum loci probabilium argumentorum dicuntur, evenit ut necessariorum quoque doceantur; quo fit ut oratoribus quidem ac dialecticis haec principaliter facultas paretur, secundo vero loco philosophis. Nam in quo probabilia quidem omnia conquiruntur, dialectici atque oratores iuvantur: in quibus vero probabilia ac necessaria docentur, philosophicae demonstrationi ministratur ubertas.