monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 350 > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 117
His igitur illae duae species argumenti famulantur, quae sunt probabile ac non necessarium: philosophus vero ac demonstrator de sola tantum veritate pertractant. Atque ideo sive sint probabilia, sive non sint, nihil refert, modo dum sint necessaria; hic quoque his duabus speciebus utitur argumentis, quae sunt probabile ac necessarium, necessarium ac non probabile.