monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 152 > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 116
Sed quia quatuor facultatibus disserendi omne artificium continetur, dicendum est quae quibus uti noverit argumentis; ut, cui potissimum disciplinae locorum atque argumentorum paritur ubertas, evidenter appareat. Quatuor igitur facultatibus, earumque velut opificibus, disserendi omnis ratio subiecta est, id est, dialectico, oratori, philosopho, sophistae. Quorum quidem dialecticus atque orator in communi argumentorum materia versantur; uterque enim, sive necessaria, sive minime, probabilia tamen sequitur argumenta.