monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 115
Quae vero necessaria sunt ac non probabilia, aliis probabilibus ac necessariis argumentis antea demonstrantur, cognitaque et credita, ad alterius rei, de qua dubitatur, fidem trahuntur; ut sunt speculationes, id est theoremata, quae in geometria considerantur. Nam quae illic proponuntur, non sunt talia ut in his sponte animus discentis accedat; sed quoniam demonstrantur aliis argumentis, illa quoque scita et cognita ad aliarum speculationum argumenta ducuntur. Itaque probabilia non sunt, sed sunt necessaria his quidem auditoribus, quibus nondum demonstrata sunt, ad aliud aliquid probandum, argumenta esse non possunt; hi autem qui prioribus rationibus eorum quibus non acquiescebant, fidem coeperunt, possunt eas quae non ambigunt, ad argumentum vocare.