monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 113
Nam si rei dubiae fit fides, cogendus est animus auditoris, per ea quibus ipse acquiescit, ut conclusioni quoque, quam nondum probat, possit accedere. Quod si quae tantum necessaria sunt, ac non probabilia, non probat ille qui iudicat, est necesse ut ne illud quidem probet quod ex huiuscemodi ratione conficitur. Itaque evenit ex huiusmodi ratiocinatione, ea quae tantum necessaria sunt ac non probabilia, non esse argumenta.