monumenta.ch > Hieronymus > csg75.722 > sectio 112

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 112
Neque necessaria vero neque probabilia sunt, quae neque in opinione hominum, neque in veritate consistunt; ut hoc, habere quae non perdiderit cornua Diogenem, quoniam habeat id quisque quod non perdiderit; quae quidem nec argumenta dici possunt, argumenta enim rei dubiae faciunt fidem. Ex his autem nulla fides est, quae neque in opinione, neque in veritate sunt constituta. Dici tamen potest, ne illa quidem esse argumenta, quae cum sint necessaria, minime tamen audientibus approbantur.