monumenta.ch > Cassiodorus > bnf13048.65 r > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 111
Necessarium vero est, quod ut dicitur, ita est, atque aliter esse non potest: et probabile quidem, ac necessarium est; ut hoc si quid cuilibet rei sit additum, totum maius efficitur. Neque enim quisquam ab hac propositione dissentiet, et ita sese habere necesse est. Probabilia vero ac non necessaria, quibus facile quidem animus acquiescit, sed veritatis non tenet firmitatem; ut hoc, si mater est, diligit. Necessaria vero sunt, ac non probabilia, quae ita quidem esse, ut dicuntur se habere, necesse est, sed his facile non consentit auditor: ut, ob obiectum lunaris corporis, solis evenire defectum.