monumenta.ch > Cassiodorus > bnf13048.65 r > sectio 111 > sectio 110

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 110
Probabile vero est, quod videtur vel omnibus, vel pluribus, vel sapientibus, et his vel omnibus, vel pluribus, vel maxime notis atque praecipuis, vel unicuique artifici secundum propriam facultatem; ut de medicina medico, gubernatori de navibus gubernandis; et praeterea quod ei videtur cum quo sermo conseritur, vel ipsi qui iudicat. In quo nihil attinet verum falsumve sit argumentum, si tantum verisimilitudinem tenet.