monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 109

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 109
Argumentum est oratio rei dubiae faciens fidem: hanc semper notiorem quaestione esse necesse est. Nam si ignota nobis probantur, argumentum vero rem dubiam probat, necesse est ut quod ad fidem quaestionis affertur, sit ipsa notius quaestione. Argumentorum vero omnium alia sunt probabilia et necessaria, alia vero probabilia quidem, sed non necessaria; alia necessaria, sed non probabilia; alia nec probabilia, nec necessaria.