monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 51 > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 106
Fieri autem potest ut propositionum partes, quas terminos dicimus, non solum in nominibus, verum etiam in orationibus inveniamus. Nam saepe oratio de oratione praedicatur hoc modo: Socrates cum Platone et discipulis de philosophiae ratione pertractat; haec quippe oratio, quae est, Socrates cum Platone et discipulis, subiecta est; illa vero, quae est, de philosophiae ratione pertractat, praedicatur.