monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 103
Eosdem etiam terminos dicimus, quorum quidem alter subiectus est, alter vero praedicativus. Subiectus est terminus qui minor est, praedicativus vero qui maior: ut in ea propositione qua dicitur, Homo iustus, homo quidem minus est quam iustus. Non enim in solo homine iustitia esse potest, verum etiam in corporeis divinisque substantiis; atque ideo maior est terminus, iustus, homo vero, minor; quo fit ut homo quidem subiectus sit terminus, iustus vero praedicativus.