monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 275 > csg199.205 > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 101
Harum vero alias praedicativas, alias conditionales vocamus. Praedicativae sunt quae simpliciter proponuntur, id est, quibus nulla vis conditionis adiungitur: ut si quis simpliciter dicat coelum esse volubile. At, si huic conditio copuletur, fit ex duabus propositionibus una conditionalis, hoc modo: coelum si rotundum sit, esse volubile; hic enim conditio id efficit ut ita demum coelum volubile esse intelligatur, si sit rotundum.