monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 288 > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 99
Ac prius de propositione est disserendum: hanc esse diximus orationem, veritatem, vel mendacium continentem. Huius duae sunt species: una affirmatio, altera vero negatio. Affirmatio est, si quis sic efferat, coelum volubile est; negatio, si quis ita pronuntiet, coelum volubile non est. Harum vero aliae sunt universales, aliae sunt particulares, aliae indefinitae, aliae singulares.