monumenta.ch > Hieronymus > Genesis, 8 > sectio 230 > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 93
Quinta decima est species definitionis quam Graeci κατὰ αἰτιολογίαν, Latini secundum rei rationem vocant: ut, Dies est sol supra terras; nox est sol sub terris. Scire autem debemus praedictas species definitionum topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt positae, et nonnullis locis commemorantur in topicis.