monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 85
Hoc autem genere definitionis uti debemus, cum contrarium notum est; nam certa ex incertis nemo probat. Sub qua specie sunt hae definitiones. Substantia est, quod neque qualitas est, neque quantitas, neque aliqua accidentia: quo genere definitionis Deus definiri potest; etenim cum quid sit Deus nullo modo comprehendere valeamus, sublatio omnium existentium, quae Graeci ὄντα appellant, cognitionem Dei nobis circumcisa et ablata notarum rerum cognitione supponit; ut si dicamus, Deus est, quod neque corpus est, neque ullum elementum, neque animal, neque mens, neque sensus, neque intellectus, neque aliquid quod ex his capi potest; his enim ac talibus sublatis, quid sit Deus, non poterit definiri.