monumenta.ch > Cassiodorus > csg199.235 > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 83
Septima est species definitionis quam Graeci κατὰ μετάφοραν, Latini per translationem dicunt: ut Cicero in Topicis, Littus est, qua fluctus eludit. Hoc varie tractari potest: modo enim ut moveat, sicut illud, caput est arx corporis; modo ut vituperet, ut illud, divitiae sunt brevis vitae longum viaticum; modo ut laudet, ut adolescentia est flos aetatis.