monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 19 > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 78
Tertia species definitionis est quae Graece ποιότης dicitur, Latine qualitativa. Haec dicendo quid quale sit, id quod sit evidenter ostendit. Cuius exemplum tale est: Homo est qui ingenio valet, artibus pollet, et cognitione rerum: aut quae agere debeat eligit, aut animadversione quod inutile sit contemnit; his enim qualitatibus expressus ac definitus homo est.