monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 98 > sectio 71

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 71
Modos autem hypotheticorum syllogismorum si quis plenius nosse desiderat, legat librum Marii Victorini qui inscribitur de Syllogismis hypotheticis. Sciendum quoque quoniam Tullius Marcellus Carthaginensis de Categoricis et hypotheticis syllogismis, quod a diversis philosophis latissime dictum est, septem libris breviter subtiliterque tractavit; ita ut primo libro de regula, ut ipse dicit, colligentiarum artis dialecticae disputaret; et quod ab Aristotele de categoricis syllogismis multis libris editum est, ab isto secundo et tertio libro breviter expleretur; quod autem de hypotheticis syllogismis a Stoicis innumeris voluminibus tractatum est, ab isto quarto et quinto libro colligeretur.