monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 23
Substantia est quae proprie et principaliter et maxime dicitur, quae neque de subiecto praedicatur, neque in subiecto est, ut aliquis homo vel aliquis equus. Secundae autem substantiae dicuntur, in quibus speciebus, illae quae principaliter substantiae primo dictae sunt, insunt atque clauduntur, ut, in homine, Cicero.