monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 5
Φιλόσοφία ὁμοίωσις Θεῷ κατὰ τὸ δυνατὸν ἀνθρώπω. Philosophia est divinarum humanarumque rerum, inquantum homini possibile est, probabilis scientia: aliter, philosophia est ars artium et disciplina disciplinarum. Rursus, philosophia est meditatio mortis, quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinabili, similitudine futurae patriae vivunt, sicut dicit Apostolus: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus ; et alibi: Conversatio nostra in coelis est . Philosophia est assimilari Deo secundum quod possibile est homini.