monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 1
Dialecticam primi philosophi in dictionum suarum quidem argumentationibus habuerunt, non tamen ad artis redegere peritiam. Post quos Aristoteles, ut fuit disciplinarum omnium diligens inquisitor, ad regulas quasdam huius doctrinae argumenta perduxit, quae prius sub certis praeceptionibus non fuerunt.