monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 97 > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 117
Nunc ad logicam, quae et dialectica dicitur, sequenti ordine veniamus, quam quidam disciplinam, quidam artem appellare maluerunt, dicentes: quando apodicticis, id est probabilibus disputationibus aliquid disserit, disciplina debeat nuncupari; quando vero aliquid verisimile tractat, ut sunt syllogismi sophistici, nomen artis accipiat.