monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 115
Memoratus autem Fortunatianus in tertio libro meminit de oratoris memoria, de pronuntiatione et voce, unde tamen monachus cum aliqua utilitate discedit, quando ad suas partes non improbe videtur attrahere, quod illi ad exercendas controversias utiliter aptaverunt. Memoriam siquidem lectionis divinae recognita cautela servabit, cum in supradicto libro eius vim qualitatemque cognoverit: artem vero pronuntiationis in divinae legis effatione concipiet. Vocis autem diligentiam in psalmodiae decantatione custodiet.