monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 37 > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 113
Quinquepertitus est qui constat membris quinque, id est propositione, et probatione, assumptione, et eius probatione et conclusione. Hunc Cicero ita facit in Arte rhetorica: Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari. Eadem enim res, alii genus, alii pars esse potest: idem genus et pars esse non potest, vel caetera, quousque syllogismi huius membra claudantur.