monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 72 > sectio 108

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 108
Praeterea secundum Victorinum enthymematis altera est definitio. Ex sola propositione, sicut iam dictum est, ita constat enthymema, ut est illud: Si tempestas vitanda est, non est navigatio requirenda. Ex sola assumptione, ut est illud: Sunt autem qui mundum dicant sine divina administratione discurrere. Ex sola conclusione, ut est illud: Vera est igitur divina sententia . Ex propositione et assumptione, ut est illud: Si inimicus est, occidit.