monumenta.ch > Hieronymus > csg51.199 > sectio 102

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 102
Enthymema igitur est quod Latine interpretatur mentis conceptio, quam imperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare. Nam in duabus partibus haec argumenti forma consistit: quando id quod ad fidem pertinet faciendam, utitur syllogismorum lege praeterita, ut est illud: Si tempestas vitanda est, non est igitur navigandum. Ex sola enim propositione et conclusione constat esse perfectum: unde magis oratoribus quam dialecticis convenire iudicatum est. De dialecticis autem syllogismis suo loco dicemus.